- ABSOLUTE ordinari
- ABSOLUTE ordinaridicebantur olim in Ecclesia Romana qui non uni alicui certae civitati, vel pago ascribebantur, cuius Ecclesiae inservirent, sed simpliciter in Sacerdotum numerum alleegabantur: Quod vetitum Conciliô Londinensi A. C. 1125. Nullus in Presbyterum, nullus in Diaconum, nisi ad certum titulum, ordinetur: Qui vero absolute fuerit ordinatus, sumptâ careat dignitate. Ut et iam prius in Concil. Chalcedonens. can. 6. Hinc irritae postmodum factae istiusmodi ordinationes, et ες᾿δικῶς seu specialiter omnes ordinari coepti, atque in ipsis Presbyterorum et Diaconorum, ut et Subdiaconorum ordinationibus, ab Episcopis, nominati statim tituli sunt, quibus ii ascriberentur, etc. Vide Car. du Fresne in voce Titulus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.